- MATERIAE Infames
- MATERIAE Infamessive Inopinabiles A. Gellio dicuntur, quas Graeci ἀδόξους appellavêre; de quibus is ita l. 17. c. 12. Infames materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποςθέσεις appelant, et veteres adorti sunt, non Sophistae solum sed Philosophi quoque --- vel ingenio expergisicando, vel exercendis argutiis vel edomandis usu diffaulcatibus. Sicuti quumThersitae laudes quaesivit (Favorinus) et quum Febrim quartis diebus recurrentem laudavit etc. Adde, Sophistas ut plurimum huiusmodi Materias pertractandas suscepisse ostentationis causâ, ut scil. de re naturâ exili, et ob improbitatem aut tenuitatem non fatis ad dicendum idoneâ, eloquentiae et ingenii sui vires ostenderent, speciosâ et ad pompam elaboratâ oratione. Unde Ennodius l. 1. Ep. 6. de Fausto, qui Cornum, materiam, ut ipse existimabat, illaudabilem et absurdam, magnis laudibus evexerat: Tanti, inquit, fuit, divitias facundiae in rebus laude carentibus ostentare. Vide quoque Sidonium Apollinar. l. 8. Ep. 10. et Isocratem Orat. de Laud. Helenae. Sic itqque Gorgias omnibus orationis copis probare conatus fuit, Nihil esse in rerum Natura, quod vere sit. Dio Prusaeus Psittacum miris laudibus extulit; Polycrates Mures; Lucianus Muscam; Synesius Calvitium; Aristophanes Paupertatem; Alcidamas Mortem, Pittacus Molam; Mich. Psellus Paliccm: Polymates et Isocrates Busiridem; Eliensis quidam adolescens Podagram, Surditatem et Caecitatem, ut refert Philostratus in Vita Apollonii l. 4. c. 9. alii alias id genus materias. Ad quorum exemplum, inter Recentiores, quidam fecêre Moriae encomium, alii lusêre in laudibus Asini, Entis ratiionis, Ovi, Pediculi etc. Vide Iac. Oiselium ICtum Not. ad Gell. l. cit. et infra ubi de Sophistis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.